Церковные Соборы в позднеантичной Италии (с хрестоматией) - Андрей Юрьевич Митрофанов
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Palladius dixit: Dixit mihi: «Vade». Diximus: «Orientales conuenti sunt?» Ait: «Conuenti sunt». Numquid si Orientales non fuissent conuenti, numquid nos conuenissemus?
11. Ambrosius episcopus dixit: Sequestrata sit causa Orientalium, sententiam tuam hodie quaero. Arri tibi epistula lecta est; soles te arrianum negare; aut damna hodie Arrium aut defende.
Palladius dixit: Non est auctoritatis tuae ut hoc a me quaeras.
Eusebius episcopus dixit: Non credimus religiosum imperatorem aliud dixisse quam scripsit. Episcopos iussit conuenire. Non potuit tibi soli contra rescriptum suum dicere ut sine Orientalibus causa minime diceretur.
Palladius dixit: Si Itali soli iussi sunt conuenire?
Euagrius presbyter et legatus dixit: Et ante quattuor dies et ante biduum respondere te et adfuturum dixeras. Quid ergo? Expectabas, ut dicis, Orientalium consortium tuorum sententiam? Sic debuisti mandare, non promittere conflictum.
Palladius dixit: + Quia quasi ad concilium plenum ueneram uidi non conuenisse consortes meos ut conuenirem et dicerem secundum iussionem inieceritis in praeiudicium futuri concili. +
12. Ambrosius episcopus dixit: Vt hodie resideremus ipse exegisti. Denique etiam hodie tu ipse dixisti quia «Christiani ad christianos uenimus»; christianos nos probasti. Promisisti te conflictaturum, promisisti te oblaturum aut acceptaturum esse rationem. Libenter itaque accepimus praefationem tuam. Optauimus ut quasi christianus uenires. Obtuli tibi epistulam Arri, quam scripsit Arrius, de cuius nomine dicitis uos frequenter iniuriam sustinere. Dicitis quod Arrium non sequamini. Hodie aperta debet esse sententia: aut condemna illum, aut astrue quibusuis lectionibus. – Et adiecit: Ergo iuxta epistulam Arri, Christus Dei Filius non est sempiternus?
Palladius dixit: Nos diximus probaturos nos christianos, sed in concilio pleno. Non uobis respondemus omnino in praeiudicium concili futuri.
Eusebius episcopus dixit: Sine calliditate fidei tuae professionem debes exponere.
Palladius dixit: Et quid concilio reseruamus?
13. Ambrosius episcopus dixit: Omni ore condemnatio
facta est in eum qui negaret Dei Filium sempiternum. Negauit Arrius, hunc sequitur Palladius, qui non uult condemnare Arrium. Itaque utrum huius probanda sententia sit considerate, et utrum secundum Scripturas dicat aut contra Scripturas intellegere licet. Lectum est enim: Sempiterna uirtus Dei atque diuinitas (Rom. 1:20). Dei uirtus Christus est. Si igitur sempiterna Dei uirtus est, sempiternus utique Christus est, quia Christus est Dei uirtus.
Eusebius episcopus dixit: Haec fides nostra est, haec intellegentia catholica. Qui hoc non dixerit, anathema.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
14. Eusebius episcopus dixit: Specialiter dicit solum Patrem sempiternum et Filium aliquando coepisse. Palladius dixit: Arrium nec uidi, nec scio qui sit. Eusebius episcopus dixit: Arri blasfemia prolata est, in qua negat Filium Dei sempiternum. Hanc perfidiam damnas cum auctore aut asseris?
Palladius dixit: Vbi auctoritas pleni concili non est non dico.
15. Ambrosius episcopus dixit: Dubitas damnare post diuina iudicia, cum crepuerit medius (Act. 1:18)? – Et adiecit: Dicant etiam sancti uiri legati Gallorum.
Constantius episcopus et legatus Gallorum dixit: Hanc impietatem eius hominis et semper damnauimus et nunc damnamus, non solum Arrium, sed et quique Filium Dei non dixerit sempiternum.
Ambrosius episcopus dixit: Quid etiam dicit dominus meus Iustus?
Iustus episcopus et legatus Gallorum dixit: Qui Filium Dei coaeternum cum Patre non confitetur, anathema habeatur.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
16. Ambrosius episcopus dixit: Dicant etiam Afrorum legati, qui omnium ciuium huc attulere sententias.
Felix episcopus et legatus dixit: Si qui Filium Dei negauerit sempiternum et coaeternum negauerit, non solus ego legatus totius prouinciae Africanae damno, sed et cunctus chorus sacerdotalis qui ad hunc coetum me sanctissimum misit etiam ipse ante damnauit.
Anemius episcopus dixit: Caput Illyrici nonnisi ciuitas est Sirmiensis. Ego igitur episcopus illius ciuitatis sum. Eum qui non confitetur Filium Dei aeternum et coaeternum Patri, quod est sempiternum, anathema dico, sed etiam his qui idem non confitentur.
17. Ambrosius episcopus dixit: Audite sequentia. Et recitatum est: «Solum aeternum, solum sine initio, solum uerum, solum immortalitatem habentem».
Ambrosius episcopus dixit: Et in hoc damna eum qui negat Filium Deum uerum. Cum enim ipse sit ueritas, quemadmodum non est Deus uerus? – Et adiecit: Quid ad hoc?
Palladius dixit: Filium uerum qui non dicat?
Ambrosius episcopus dixit: Arrius negauit. Palladius dixit: Cum Apostolus dicat Christum super omnia deum (Rom. 9:5), potest aliquis negare uerum Filium Dei?
18. Ambrosius episcopus dixit: Vt scias quam simpliciter ueritas a nobis requiratur, ecce dico ego ut dicis, sed semiplenum habeo. Cum enim ita dicis, uideris negare Deum uerum. Si autem simpliciter confiteris, uerum Deum Filium Dei eo ordine astrue quo ipse propono.
Palladius dixit: Ego secundum Scripturas tibi loquor. Verum Filium Dei dominum dico.
Ambrosius episcopus dixit: Verum Dominum dicis Filium esse Dei?
Palladius dixit: Cum uerum Filium dicam, quid amplius?
Ambrosius episcopus dixit: Non quaero tantummodo ut uerum Filium dicas, sed ut uerum Dominum Dei Filium dicas.
19. Eusebius episcopus dixit: Christus Deus uerus est secundum omnium fidem et catholicam professionem?
Palladius dixit: Verus Filius Dei est. Eusebius episcopus dixit: Nam et nos per adoptionem filii sumus, ille secundum proprietatem generationis diuinae. – Et adiecit: Confiteris ergo uerum Filium Dei Dominum uerum esse secundum natiuitatem et proprietatem?
Palladius dixit: Verum Dei Filium unigenitum dico. Eusebius episcopus dixit: Hoc ergo putas contra Scripturas si Christus Deus uerus esse dicatur?
20. Cumque Palladius reticeret, Ambrosius episcopus dixit: Solum uerum Filium Dei qui dicit et non uult dicere Dominum uerum, uidetur negare. Hoc igitur ordine confiteatur, si tamen confitetur, Palladius et dicat utrum uerum Dominum Dei Filium dicat.
Palladius dixit: Cum dicat Filius: Vt cognoscat te solum uerum Dominum et quem misisti Iesum Christum (In. 17:3), cum adfecta ueritate?
Ambrosius episcopus dixit: Iohannes dixit in epistula sua: Hic est Deus uerus (I In. 5:20). Nega hoc.
Palladius dixit: Cum dicam tibi uerum Filium, profiteor ueram etiam diuinitatem.
Ambrosius episcopus dixit: Et in hoc fraus est. Sic enim soletis dicere unam et ueram diuinitatem ut Patris tantummodo, non etiam Fili ueram et unam diuinitatem dicatis. Ergo, si aperte uis dicere, quia ad Scripturas me prouocas, dic quod dixit euangelista Iohannes: Hic est Deus uerus (I In. 5:20), aut nega dictum.
Palladius dixit: Absque Filio alius genitus non est.
21. Eusebius episcopus dixit: Christus Deus uerus secundum omnium fidem et catholicam professionem an in sententia tua Deus uerus non est?
Palladius dixit: Virtus Dei nostri est (I Cor.1:24).
Ambrosius episcopus dixit: Non habes libertatem profitendi. Ac per hoc anathema ei qui non confitetur uerum